Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 8.4.1 | Cic. Fam. 8.4.3 (English) | >>Cic. Fam. 8.4.5 |
8.4.2
illud te non arbitror miratum , Servaeum , designatum tr . pl .,
condemnatum ; cuius <in > locum C . Curio petiit . sane quam incutit multis , qui eum facilitatemque eius non norunt , magnum metum ; sed ut spero et volo et ut se fert ipse ,
bonos et senatum malet ; totus , ut nunc est , hoc scaturit . huius autem voluntatis initium et causa est quod eum non mediocriter Caesar , qui solet infimorum hominum amicitiam sibi qualibet impensa adiungere , valde contempsit . qua in re mihi videtur illud perquam venuste cecidisse , quod a reliquis quoque usque eo est animadversum ut Curio , qui nihil consilio facit , ratione et insidiis usus videretur in evitandis consiliis , qui se intenderant adversarios in eius tribunatum , Laelios et Antonios et id genus valentis dico .
has ego tibi litteras eo maiore misi intervallo , quod comitiorum dilationes occupatiorem me habebant et exspectare in dies exitum cogebant , ut confectis omnibus te facerem certiorem . ad K . Sext . usque exspectavi . praetoriis morae quaedam inciderunt . mea porro comitia quem eventum sint habitura nescio ; opinionem quidem , quod ad Hirrum attinet , incredibilem aed . pl . comitiis nacta sunt . nam M . Coelium Vinicianum mentio illa fatua , quam deriseramus olim , et promulgatio de dictatore subito deiecit et deiectum magno clamore insecuta est . Inde Hirrum cuncti iam non faciendum flagitare . spero te celeriter et de nobis , quod sperasti , et de illo , quod vix sperare ausus es , auditurum .
de re p . iam novi quicquam exspectare desieramus ; sed cum senatus habitus esset ad Apollinis a . d . xi K . Sext . et referretur de stipendio Cn . Pompei , mentio facta est de legione ea , quam expensam tulit C . Caesari Pompeius , quo numero esset , quoad pateretur eam Pompeius esse in Gallia . coactus est dicere Pompeius se legionem abducturum , sed non statim sub mentionem et convicium obtrectatorum ;
inde interrogatus de successione C . Caesaris ; de qua , hoc est de provinciis , placitum est ut quam primum ad urbem reverteretur Cn . Pompeius , ut coram eo de successione provinciarum ageretur ; nam Ariminum ad exercitum Pompeius erat iturus et statim iit . puto Idibus Sext . de ea re actum
iri . profecto aut transigetur aliquid aut turpiter interce .detur ; nam in disputando coiecit illam vocem Cn . Pompeius , omnis oportere senatui dicto audientis esse . ego tamen sic nihil exspecto quo modo Paulum , cos . designatum , primum sententiam dicentem .
8.4.3
8.4.4
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 8.4.1 | Cic. Fam. 8.4.3 (English) | >>Cic. Fam. 8.4.5 |